Latin
21.3.1 to 21.3.17
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 21.3.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Mittam ignem in Theman: et devorabit aedes Bosrae. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super qualuor non convertam eum: eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. [Cap. II.] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab: et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, et in clangore tubae: Et disperdam judicem de medio ejus, omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus: Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. Et mittam ignem in Judam, et devorabit aedes Jerusalem. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: Pro eo quod vendiderit pro [Al. tacet. pro] argento justum, et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: Et filius ac pater ejus abierunt [Al. introierunt] ad puellam, ut violarent [Al. polluerent] nomen sanctum meum. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: Et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.