Latin
Incipit Liber Amos Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 21.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit [Al. sit] qui exstinguat Beth-El. Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. Odio habuerunt in porta corripientem: et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: Domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis: Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes: Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus: et in cunctis, quae foris sunt, dicetur vae, vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.