# Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 21.8

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, Incipit Liber Amos Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/21.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/21.8

Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis iu stratis vestris: Qui comeditis agnum de grege, et vitulos do medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes iu phialis vinum, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: Et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est apud te? Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium? Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Dens exercituum, gentem: et conterent vos ab introitu Emat usque ad torrentem deserti. [Cap. VII.] Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. Et factum est: cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. Haec ostendit mihi Dominus Deus; et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit [Al. devorabit] abyssum multam, et comedit [Al. comedet] simul partem. Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. Haec ostendit mihi: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me:

---

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp510/tmp510/tmp510.tmp510.opp-lat1.xml.
