Latin
Incipit Liber Abdiae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 22.3
Unproofread scanNot analysed yet
et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem: tu quoque eras quasi unus ex eis. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: Et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiae. Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum: neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius: et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius. Nequestabisin exitibus, ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes, sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum. Quomodo enim hibisti [Al. bibistis] super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: Et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus: et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: Et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. Et haereditabunt hi qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus Philisthim: Et possidebunt regionem Ephraim, et regionem Samariae: et Benjamin possidebit Galaad. Et transmigratio exercitus hujus [Al. ejus] filiorum Israel, omnia Chananaeorum usque ad Sarephtam: Et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri. Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau: et erit Domino regnum. Explicit liber Abdiae prophetae.