Latin
Incipit Liber Jonae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 23.6
Unproofread scanNot analysed yet
et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. [Cap. IV.] Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: Et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea: Propter hoc praeoccupavi, ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita. Et dixit Dominus: Putasne, bene irasceris tu? Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis; Et fecit sibimet ibi umbraculum, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim), et laetatus est Jonas super hedera, laetitia magna.