Latin
Incipit Liber Michaeae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 24.2
Unproofread scanNot analysed yet
In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem: Quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: Faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. Quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. In Geth nolite annuntiare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite. Et transite vobis habitatio Pulchra [Al. Saphir], confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu [Al. Sennan]: Planctum domus vicinae [Al. Asel] accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amari, tudinibus [Al. Maroth]: quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domus [Al. domos] mendacii in deceptionem regibus Israel. Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel. Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te. [Cap. II.] Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt: Et calumniabantur virum et domum ejus; virum et haereditatem ejus. Ideirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: Pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio.