Latin
Incipit Liber Nahum Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 25.5
Unproofread scanNot analysed yet
et regnis ignominiam tuam. Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te alficiam, et ponam te in exemplum. Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: Quis commovebit super te caput: unde quaeram consolatorem tibi? Numquid melior es ab [Al. Amon quam] Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu ejus: cujus divitiae, mare: aquae, muri ejus. Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis: Aphrica et Lybies fuerunt in auxilio tuo: Sed et ipsa in transmigrationem ducta est [Al. transmigratione ducitur] in captivitatem. parvuli ejus elisi sunt [Al. elidentur] in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt [Al. mittent] sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt [Al. affligentur] in compedibus. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico. Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione paudentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. Aquam propter obsidionem hauri tibi. exstrue munitiones tuas: Intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: Congregare [Al. add. ergo] ut bruchus: multiplicare ut locusta. Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt coeli: bruchus expansus est, et avolavit. Custodes mi quasi locustae: et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae confidunt in sepibus in die frigoris; Sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: Latitavit populus tuus iu montibus [Al. dispersus. . . super montes], et non est qui congreget. Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: Omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? Explicit liber Nahum prophetae.