Latin
Incipit Liber Abacuc Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 26.3
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, in judicium posuisti eum: et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris [Al. potes]. Quare respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: Quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gemes non parcet [Al. cessat.