# Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 26.3

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, Incipit Liber Abacuc Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/26.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/26.3

Domine, in judicium posuisti eum: et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris [Al. potes]. Quare respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: Quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gemes non parcet [Al. cessat.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp510/tmp510/tmp510.tmp510.opp-lat1.xml.
