Latin
Incipit Liber Sophoniae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 27.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qni exterreat. Lauda, filia Sion: jubilate, Israel: laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos: Rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere, Sion, non dissolvantur manus tuae. Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua [Al. tua], exsultabit super te in laude. Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant, ut non ultra habeas super eis opprobrium. Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem; et eam, quae ejecta fuerat, congregabo: Et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum: In tempore illo, qno adducam vos; et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convenero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus Explicit liber Sophonias prophetae.