Latin
Incipit Liber Aggaei Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 28.6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit bomo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum: numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: Et omnia quae obtulerint ibi, contaminata erunt. Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. Percussi vos vento urente, et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis, qui reverteretur ad me, dicit Dominus. Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: A die, qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. Numquid jam semen in germine est: et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam. Et facium est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens; Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo coelum pariter et terram. Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: Et subvertam quadrigam, et ascensorem ejus: et descendent equi, et ascensores eorum: vir in gladio fratris sui. In die illa dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: Et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. Explicit liber Aggaei prophetae.