Latin
Incipit Liber Zachariae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 29.3
Unproofread scanNot analysed yet
Patres vestri ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent? Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? In die vicesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post cura equi rufi, varii, et albi. Et dixi: Quid sunt isti, domine mi?