Latin
Incipit Liber Zachariae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 29.5
Unproofread scanNot analysed yet
Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno. Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: Quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis: Et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Jerusalem. Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis: et consolabitur Dominus adhuc Sion, et eliget adhuc Jerusalem. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor cornua. Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec? et dixit ad me: