# Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 29.7

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, Incipit Liber Zachariae Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/29.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/29.7

et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio ejus. O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quatuor ventos coeli dispersi vos, dicit Dominus. O Sion, fuge [Al. surge], quae habitas apud filiam Babylonis: Quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: Quia ecce levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. Lauda, et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum: Et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra Sanctificata: et eliget adhuc Jerusalem. Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto tuo. [Cap. III.] Et ostendit mihi Dominus [Al. tac. Dominus] Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan: Et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem: numquid non iste torris est erutus de igne? Et Jesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens; Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam Custodieris:

---

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp510/tmp510/tmp510.tmp510.opp-lat1.xml.
