# Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 29.9

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, Incipit Liber Zachariae Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/29.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-15-libri-xii-prophetarum/29.9

Ecce enim ego: Adducam servum meum orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: Ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terrae illius in die una. In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum. [Cap. IV.] Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum qui suscitatur de somno suo. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: vidi, et ecce candelabrum aureum lotum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud: et septem infusoria lucernis, quae erant super caput ejus.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp510/tmp510/tmp510.tmp510.opp-lat1.xml.
