Latin
Incipit Liber Malachiae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 30.6
Unproofread scanNot analysed yet
gitu. ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne uniis fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: Operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum: Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare?