Latin
Incipit Liber Malachiae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 30.9
Unproofread scanNot analysed yet
Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo confiximus te? In decimis, et in primitivis. Et in pelluria vos maledicti estis, et vos me contixistis, gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cilus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, Et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae: ned erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. Et dixistis: Quid loculi sumus contra te? Dixistis: Vanus est, qui servit Deo: Et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exetcituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedilicati sunt facientes impietatem; et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Dominum [Al. Deum] unusquisque cum proximo suo: Et attendit Dominus, et audivit: et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo, et non servientem ei. [Cap. IV.] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. El calcabilis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. Mementote legis Mosi, servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicia. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: Ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Explicit liber Malachiae prophetae.