Latin
1.17 to 1.28
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 1.17-28
Unproofread scanNot analysed yet
Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri proeclara, quam discere. Perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et guloe eorum vicina maria non sufficient: cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo proecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in Groecum (ut polliceris) transtulerit, άντίφιλονβίκων τοΐς τ. κτασΰρουσίν, et imperitiae meae doctissimos quoque [Al. quosque] viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum: In silvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo si in labore communi intelligam, mihi et laudem, et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Jesu [Al. tac. Jesu] cupio, et meminisse mei-