Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.101
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ponant in Deo spem suam: et non obliviscantur cognationum [h. adinventionum] Dei, et mandata ejus custodiant. Et [Al. Ut] non sicut patres eorum generatio declinans, et provocans: generatio quae non praeparavit cor suum, et non credidit Deo spiritus ejus. Filii Ephraim intendentes, emittentes [Al. et mittentes] arcum: terga verterunt in die belli. Non custodierunt pactum Dei, in lege ejus noluerunt ingredi. Et obliti sunt cogitationum [h. adinventionum] ejus, et mirabilium ejus quas ostendit eis. Coram patribus eorum fecit mirabilia: in terra Aegypti, In regione Taneos. Divisit [h. Disrupit] mare, et transduxit eos: et stare fecit aquas quasi acervum [h. in utre]. Et duxit eos in nube per diem, et tota nocte in lumine ignis, Scidit petram in deserto, et potum dedit quasi de abyssis magnis. Et eduxit rivos de petra, et elicuit quasi flumina aquas. Et addiderunt ultra peccare ei, ut provocarent excelsum in invio. Et tentaverunt Deum in cordibus suis: petentes cibum anima: suae. Et loquentes contra Deum dicebant: numquid poterit Deus parare mensam in solitudine? Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt: Numquid et panem poterit dare, aut parare carnem populo suo? Ideo audivit Dominus, et non distulit: et ignis accensus est in Jacob, et furor ascendit in Israel. Quia non crediderunt in Deo: nec habuerunt fiduciam in salutari ejus. Et praecipit nubibus desuper, et portas coeli aperuit. Et pluit super eos manna, ut comederent, et triticum coeli dedit eis: Panem fortium comedit vir: cibaria misit illis in saturitatem. Abstulit Eurum de coelo, et induxit in fortitudine sua Africum. Et pluit super eos quasi pulverem carnem, et quasi arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum: in circuitu tabernaculorum eorum.