# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.102

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.102

Et comederunt, et saturati sunt nimis: et desiderium eorum attulit eis. Non indiguerunt de cupiditate sua [h. Nondum expleverunt desiderium suum]: cum adhuc cibus esset in ore eorum. Furor ergo Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel incurvavit. In omnibus his peccaverunt ultra, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et consumpsit in vanitate dies eorum, et annos eorum velociter. Si occidebat eos, tunc quaerebant [Al. requirebant] eum: et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum. Et recordabantur, quia Deus fortitudo eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. Et lactaverunt [Al. allectaverunt] eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
