Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.103
Unproofread scanNot analysed yet
Cor autem eorum non erat firmum eum eo: nec permanserunt in pacto ejus. Ipse vero misericors propitiabitur iniquitati, et non disperdet: Multumque avertit iram suam, et non suscitavit totum furorem suum. Et recordatus est quia caro essent: spiritus vadens et non revertens. Quoties provocaverunt eum in deserto: afflixerunt eum in solitudine: Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel concitaverunt, Non sunt recordati manus ejus: die [Al. diei] qua redemit eos de tribulante. Qui fecit [h. posuit] in Aegypto signa sua, et ostenta sua in regione Taneos. Qui convertit in sanguinem fluvios eorum, et rivos eorum, ut non biberent. Qui immisit in eos omne genus muscarum, ut comede-