Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.111
Unproofread scanNot analysed yet
in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. Ego dixi, dii estis vos, et filii excelsi omnes vos. Ergo quasi Adam moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram: quoniam tu haereditabis in omnes gentes. canticum psalmi asaph. [LXXXIII.] Deus, ne taceas tibi, ne sileas. et non quiescas, Deus. Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te, levaverunt [Al. elevaverunt] caput, Contra populum tuum nequiter tractaverunt, ei inierunt consilium adversus arcanum tuum. Dixerunt, venite: et conteramus eos de gente, ei non sit memoria nominis Israel ultra. Quoniam tractaverunt corde pariter: