Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.115
Unproofread scanNot analysed yet
meo. Quia dixi, sempiterna [h. saeculum] misericordia aedificabitur: coelos fundabis, et veritas tua in eis. Percussi foedus cum electo meo: juravi David servo meo. Usque in aeternum stabiliam semen tuum, et aedificabo in generatione et generatione thronum tuum. Semper. Et [Al. tac. et] confitebuntur coeli mirabilia tua. Domine. et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Quis enim in nuke [Al. nubibus] aequabitur Domino: assimilabitur Domino in [Al. de] filiis Dei? Deus inclytus [h. robustus] in arcano sanctorum nimio, et terribilis in cunctis qui circa eum [h. super omnes qui in circuitu ejus] sunt. Domine Deus exercituum, quis similis tibi? fortissime Domine: et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris superbia: maris.