Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.119
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus exprobraverunt inimici tui, Domine, quibus exprobraverunt vestigia Christi tui. Benedictus Dominus in sempiternum, [h. saeculum]: amen et amen. oratio mosi viri dei. [XC.] Domine, habitaculum tu factus es nobis: in generatione et generatione. Antequam montes nascerentur et parturiretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Convertes [h. Convertis] hominem usque ad contritionem. et dices [h. dicis], revertimini [Al. convertimini], filii Adam: Quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit, et vigilia nocturna. Percutiente te eos, somnium erunt: mane quasi herba pertransiens