# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.123

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.123

Quoniam laetificasti me, Domine, in opere tuo: in facturis manuum tuarum laudabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! satis profundae factae sunt cogitationes tuae, Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget istud. Germinaverunt impii quasi fenum, et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem, ut conterantur usque in sempiternum. Tu autem excelsus: in aeternum [h. saeculum] Domine. Ecce [Al. add. enim] inimici tui, Domine, ecce inimici tui, peribunt, et dissipabuntur [h. dividentur] omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum, et senectus mea in oleo ubere. Et respiciet oculus meus insidiantes mihi, de his qui consurgunt adversum me malignantibus

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
