Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.134
Unproofread scanNot analysed yet
non placebit in conspectu oculorum meorum, Mane perdam omnes impios terrae, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem. oratio pauperis quando sollicitus fuerit, et coram domino [h. in conspectu domini] foderit eloquium suum. [CII.] Domine, audi [Al. exaudi] orationem meam, et clamor meus [h. deprecatio mea] ad te veniat, ne abscondas faciem tuam a me. In die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam: in quacumque die invocavero velociter [h. festina], exaudi me. Quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei, et ossa mea quasi frixa contabuerunt. Percussum est quasi fenum et arefactum est cor meum: quia oblitus sum comedere panem met …. A voce gemitus met, adhaesit os meum carni meae. Assimilatus sum pelicano deserti: factus sum quasi bubo solitudinum. Vigilavi, et fui sicut avis solitaria super tectum. Tota die exprobrabant mihi inimici mei: exsultantes [h. insultantes mihi] per me jurabant, Quia cinerem sicut panem comedi, et potum meum cum fletu miscui. A facie indignationis tuae et irae tuae: quia levasti [Al. elevasti] me, et allisisti me. Dies mei quasi umbra inclinati sunt, et ego quasi fenum arui. Tu autem, Domine, in aeternum permanes et memoriale tuum in generatione et generatione. Tu suscitans [h. surgens] misereberis Sion: quia tempus ut [Αl. ad. est] miserearis ejus, quoniam venit tempus |h. condictum] Quoniam placitos fecerunt servi tui lapides ejus, et pulverem ejus miserabilem [Al. mirabilem]. Et timebunt gentes nomen Domini, et universi reges terrae gloriam tuam. Quia aedificavit Dominus Sion: apparuit in gloria sua. Respexit ad orationem vacui [h. effossi], et non despexit orationem eorum. Scribatur hoc in generatione novissima,