Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.136
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem ipse [Al. ad. es], et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum ante faciem tuam [Al. eorum] perseverabit [h. dirigetur]. david. [CIII.] [Al. ad. mea], Domino, et omnia viscera mea nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnium retributionum ejus. Qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet [h. satiat] bonis ornamentum tuum: innovabitur sicut aquilae juventus tua. Facient justitias Dominus, et judicia cunctis qui calumniam sustinent.