Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.138
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum longe est oriens ab occidente: tantum longe fecit a nobis scelera nostra: Sicut miseretur pater filiorum, miserius est Dominus timentibus se: Ipse enim novit plasmationem [h. cogitationem] nostram: recordatus est quia pulvis sumus. Homo …quasi herba dies ejus: sicut flos agri sic florebit. Quia spiritus per transiit eum, et non subsistet: et non cognoscet eum ultra locus ejus. Misericordia autem Domini ab aeterno [h. a saeculo], et usque in aeternum [h. in saeculum] super timentes eum: et justitia ejus in filios filiorum. His qui custodiunt pactum ejus, et recordantur praeceptorum ejus ad faciendum [Al facienda] ea. Dominus in coelo stabilivit thronum suum, regnum illius omnium dominatur. Benedicite Domino, angeli ejus, fortes robore, facientes verbum ejus: obedientes voci sermonis ejus. Benedicite Domino, omnes exercitus ejus, ministri ejus qui facitis placitum illius. Benedicite Domino, universa ope… ejus, in omnibus locis potestatis ejus: benedic, anima mea. Domino, [CIV.] Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Gloria et decore indutus es: amictus luce quasi vestimento: Extendens caelos ut pellem, Qui tegis [h. texit] aquis caenacula ejus: Qui ponis [h. posuit] nubes currum suum: qui ambulas [h. ambulat] super pennas venti. Qui facis angelos tuos [h. facit angelos suos] spiritus: ministros tuos [h. suos] ignem urentem. Qui fundasti [h. fundavit] terram super bases suas [Al. basem suam]: non commovebitur [h. ut non commorentur] in saeculum et in saeculum [h. et ultra]. Abysso [Al. abyssum] quasi vestimento operuisti eam: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Ascendent montes et descendent campi, ad locum quem fundasti eis. Terminum posuisti quem non pertransibunt: nec revertentur ut operiant terram. Qui emittis fontes in convallibus, ut inter medios montes ambulent.