Latin
34.143.76 to 34.143.108
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.143.76-108
Unproofread scanNot analysed yet
saeculum], Et provocaverunt super aquam contradictionis, et afflictus est Moses propter eos. Quia provocaverunt spiritum ejus, el praecepit [h. protulit] in labiis suis. Non exterminaverunt populos quos dixit Domitius eis. Et commixti sunt gentibus, el didicerunt opera eorum. Et servierunt sculptilibus [h. idolis] eorum, et facium est eis in scandalum. Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemonibus. Et effuderunt sanguinem innocentem; sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quos immolaverunt sculptilibus [h. idolis] Chanaan. Et polluta [h. contaminata] est terra [Al. add. in] sanguinibus; et coinquinati sunt in operibus suis, et fornicati sunt in studiis [h. adinventionibus] suis. Iratus est itaque furor Domini in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Et dedit eos in manu gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. Et afflixerunt cos inimici sui, et humiliati sunt sub manu eorum. Multis vicibus liberavit cos: ipsi vero provocabant in consiliis suis, et humiliati sunt propter iniquitatem suam [Al. iniquitates suas]. Et vidit tribulationem eorum; cum audiret eos rogantes. Et recordatus est pacti sui cum eis: et panituit [Al. ad. cum] secundum multitudinem misericordiae suae. El dedit eos miserabiles: coram omnibus qui ceperant eos. Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo, et canamus laudantes te. Benedictus Dominus Deus Israel. ab aeterno, et usque in aeternum [h. a saecculo et usque in sceculum]: et dicet omnis populus, amen. Alleluia.