Latin
34.147.1 to 34.147.33
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.147.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Meus est Calaad, meus est Manasse, et Ephraim hareditas [h. fortitudo] capitis mei: Juda…dux [h. legifer] meus. Moab lebes pelvis meae; Super Idumaeam projiciam calciamentum meum: cum Philisthim faederabor [h. mihi Palaestina faederabitur]. Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui projeceras nos, et non exieras, Deus in exercitibus nostris? Da nobis auxilium in tribulatione: vana est enim b salus ab homine. In Deo erimus fortes [faciemus virtutem], et ipse conculcabit hostes nostros. VICTORI DAVID CANTICUM [h. PSALMUS]. [CIX.] Deus laudabilis mihi, ne taceas: quia os impii et os dolosi contra me apertum est. Locuti sunt de me lingua mendacii: et verbis odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra. Pro eo quod eos diligebam, adversabantur mihi: ego autem orabam. Et posuerunt contra me malum pro bono, et odium pro dilectione mea. Constitue super eum impium, et Satan stet a dextris ejus. Cum fuerit judicatus, exeat condemnatus: et oratio ejus sil in peccatum. Fiant dies ejus pauci; episcopatum ejus accipiat alter. Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua. Instabiles vagentur liberi ejus, et mendicent: et quaerant in parietinis suis. Scrutetur exactor universa quae habet, et diripiant alieni laborem ejus. Non sit qui ejus misereatur: nec qui clemens sit in pupillos ejus. Fiat novissimum ejus intentus: in generatione altera deleatur nomen ejus. Redeat in memoriam [h. commemoretur] iniquitas patrum ejus apud Dominum, et iniquitas []matris ejus non deleatur. Sint contra Dominum semper; et intereat de terra memoria eorum. Eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est virum inopem, et pauperem: et compunctum corde, ut interficeret. Et dilexit maledictionem, quae [Al. et] veniet ei: et noluit benedictionem, quae elongabitur ab eo.