Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.148
Unproofread scanNot analysed yet
Obsecro, Domine, salva [h. eripe] animam meam; clemens Dominus, et Justus: et Deus noster misericors [h. pius], Custodit parvulos Dominus: attenuatus sum, et salvavit me. Revertere, anima mea, in requiam tuam: quia Dominus reddet tibi. Quia eruet animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos ab offensa. Deambulabo coram Domino, in terris viventium. Credidi propter quod [h. quia] locutus sum: ego afflictus sum nimis: Ego dixi in stupore meo: omnis homo mendacium [h. mentitur]. Quid reddam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris [Al. salutis] accipiam, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam,