Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.158
Unproofread scanNot analysed yet
Vocem meam exaudi juxta misericordiam tuam: Domine, secundum judicium tuum vivifica me. Appropinquaverunt persecutores mei sceleris, et a lege tua procul facti sunt. Prope es tu. Domine, et omnia mandata tua veritas, A principio novi de testimoniis tuis: quod in aeternum fundaveris ea. [Res.] Vide afflictionem meam, et eripe me: quia legis tuae non sum oblitus. Judica causam meam, et redime me: in sermone tuo vivifica me. Longe ab impiis salus: quia praecepta tua non quaesierunt. Misericordiae tuae multae, Domine: juxta judicia tua vivifica me. Multi qui persequuntur me, et affligunt me: a testi-