# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.159

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.159

montis tuis non declinavi. Vidi praevaricatores tuos, et maerebam: quia verbum tuum non custodierunt. Vide quoniam praecepta tua dilexi: Domine, juxta misericordiam tuam vivifica me. Caput verborum tuorum veritas, et in sempiternum omne judicium justitiae tuae, [Sin.] Principes persecuti sunt me sine causa: verba autem tua timuit cor meum. Gaudens ego sum in eloquio tuo: sicut qui invenit spolia multa. Mendacium odio habui, et detestatus sum: tegem [Al. ad. autem] tuam dilexi. Septies in die laudavi te: super judiciis justitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectavi salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis. Custodivi praecepta tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo. [Thav.] Ingrediatur [h. Appropinquet] laus mea eoram te, Domine: secundum verbum tuum doce me. Veniat deprecatio mea ante vultum tuum: secundum eloquium tuum libera me. Fundant labia mea hymnum: docebis enim me praecepla tua: Loquetur lingua mea sermonem tuum: quia omnia mandata tua justa. Sit manus tua auxiliatrix mea: quia praecepta tua elegi. Desideravi salutare tuum, Domine, et lex tua voluntas mea. Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua auxiliabuntur mihi. Erravi quasi ovis perdita, quaere servum tuum: quia mandatorum [h. praeceptornm] tuorum non sum oblitus. canticum graduum. [CXX.] Ad Dominum in tribulatione mea clamavit et exaudivit me. Domine, libera animam meam a labio mendacii, a [Al. et] lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutoc, cum carbonibus juniperorum. Heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est: habitavi cum tabernaculis Cedar. Mullum peregrina est anima mea, cum odientibus pacem. Ego pacifica loquebar, et illi bellantia.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
