Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.160
Unproofread scanNot analysed yet
CANTICUM GRADUUM. [CXXI] Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, factori coeli et terrae. Non det in commotionem pedem tuum, nec dormitet qui custodit te. Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodit te: Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem. Dominus custodiet te ab omni malo: custodiat animam tuam. Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum. CANTICUM GRADUUM DAVID. [CXXII.] Laetatus sum eo [AI. in eo] quod dixerint mihi: in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri, in portis tuis, Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participalia ejus simul. Quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israel: ad confitendum nomini Domini. Quia ibi sederunt sedes in judicio: sedes domui [Al. domus] David. Rogate pacem Jerusalem: sit bene his qui diligunt te. Sit pax in muris tuis: abundantia in domibus tuis. Propter fratres meos et amicos meos: loquar pacem tibi, Propter domum Domini Dei nostri, quorum bona tibi. CANTICUM GRADUUM. [CXXIII.] Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum: sicut oculi ancillat ad manum domina; suae, sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.