Latin
34.166.34 to 34.166.64
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.166.34-64
Unproofread scanNot analysed yet
Si ascendero in caelum, ibi es tu: si jacuero in inferno, ades. Si sumpsero pennas diluculo, [Al. ad. et] habitavero in novissimo maris. Etiam ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Si dixero, forte tenebra; operient me: nox quoque lux erit circa me. Nec tenebrae habent tenebras apud te, et nox quasi dies lucet: similes sunt tenebrae et lux, Quia tu possedisti renes meos; orsusque es me in utero matris meae. Confitebor tibi, quoniam terribiliter magnificasti me. mirabilia opera tua, et anima mea novit nimii. Non sunt operta ossa mea a te, quibus factus sum in abscondito: imaginatus sum in novissimis terrae. Informem adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formali sunt h, et non est una in eis. Mihi autem quam honorabiles facti sunt amici [h. sodales] tui, Deus, quam fortes pauperes [h. principatus] eorum, Dinumerabo eos, et arena plures erunt: evigilavi, et adhuc sum tecum. Si occideris, Deus, impium: viri sanguinum declinate a me. Qui contradicent tibi scelerate: elati [Al. ele ati] sunt frustra adversarii tui. Nonne odientes le, Domine, odivi, et contra adversarios tuos distabui [h. resistebam]: Perfecto odio oderam illos: inimici facti sunt mihi. Scrutare me, Deus, el cognosce cor meum: proba me, et scito cogitationes meas. Et vide si via doli in me est, et deduc me in via aeterna. VICTORI CANTICUM [h. PSALMUS] DAVID. [CXL.] Erue me, Domine, ab homine malo: a viris iniquis serva me. Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die versati sunt in praeliis. Exacuerunt linguam suam quasi serpens: venenum aspidis sub labiis corum. Semper. Custodi me. Domine, de manu impii, a viro iniquitatum serva me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos.