Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.167
Unproofread scanNot analysed yet
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum [h. palmarum] sacrificium vespertinum; Pone, Domine, custodiam ori meo: serva paupertatem labiorum meorum. Ne declines cor meum in verbum malum, volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem: neque comedere in deliciis eorum. Corripiat me justus in misericordia, et arguet me, oleum amaritudinis non impinguet caput meum: Quia adhuc oratio mea pro malitiis eorum: sublati sunt juxta petram judices eorum, et audient verba mea, quoniam decora sunt. Sicut agricola cum scindit terram: sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferni [Al. inferi] Quia ad te, Domine Deus, oculi mei: in te speravi, ne evacues animam meam. Custodi me de manibus laquei, quem [Al. ]po-