# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.167

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.167

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum [h. palmarum] sacrificium vespertinum; Pone, Domine, custodiam ori meo: serva paupertatem labiorum meorum. Ne declines cor meum in verbum malum, volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem: neque comedere in deliciis eorum. Corripiat me justus in misericordia, et arguet me, oleum amaritudinis non impinguet caput meum: Quia adhuc oratio mea pro malitiis eorum: sublati sunt juxta petram judices eorum, et audient verba mea, quoniam decora sunt. Sicut agricola cum scindit terram: sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferni [Al. inferi] Quia ad te, Domine Deus, oculi mei: in te speravi, ne evacues animam meam. Custodi me de manibus laquei, quem [Al. ] po-

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
