Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.169
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam infirmatus sum nimis. Libera me a persecutoribus meis, quoniam confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo: In me coronabuntur justi, cum retribueris mihi, canticum [h. psalmus] david. [CXLIII.] Domine, exaudi orationem meam, ausculta [h. auribus percipe] deprecationem meam in veritate tua; exaudi me injustitia tua. Et non venias ad judicandum cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Persecutus est enim inimicus animam meam, confregit in terra vitam meam: posuit me in tenebris [h. collocavit me in tenebris] quasi mortuos antiquos [h, saeculi]. Et anxiatus fuit in me spiritus meus: in medio mei sollicitum fuit cor meum. Recordabor dierum antiquorum, meditabar omnia opera tua: facta manuum tuarum loquebar. Expandi manus meas ad te: anima mea quasi terra sitiens ad te. Semper. Cito [h, festina] exaudi me, Domine, defecit spiritus meus: ne abscondas faciem tuam a me, et comparabor descendentibus in lacum. Fae me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam. Libera me de inimicis meis, Domine: ad te protectus sum, Doce me, ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in justitia tua educes de angustia animam meam. Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos, et perdes omnes tribulantes animam meam: ego enim sum servus tuus. david. [CXLIV.] Benedictus Dominus fortis meus, qui docet manus meas ad [Al. in] praelium: digitos meos ad bellum. Misericordia mea, et fortitudo mea, auxiliator meus, et salvator meus: Scutum meum, et in ipso speravi: qui subjecit populos mihi. Domine, quid est homo, quia cognoscis eum: filius hominis, quia computas eum. Homo vanitati assimilatus est: dies ejus quasi umbra per transiens. Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Mica fulmine, et dissipa eos.