Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.18
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me. Et fui immaculatus cum eo, et custodivi me ab iniquitate mea. Et restituet [Al. restituit] mihi Dominus secundum justitiam meam, secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Cum sancto sanctus eris, cum viro innocente innocenter ages. Cum electo electus eris, et cum perverso subverteris [Al. pervertes]. Quia tu populum pauperem salvabis, et oculos excelsos humiliabis. Quia tu illuminabis lucernam meam: Domine Deus meus, illustrabis tenebrant meam Al. tenebras meas]. In te enim curro accinctus [h. curram post accinctos], et in Deo meo transiliam [Al. insiliam] murum.