Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.23
Unproofread scanNot analysed yet
nos autem in nomine Domini Dei nostri recordabimur. Ipsi curvati [Al. incurvari] sunt et ceciderunt: nos vero surreximus et erecti sumus Domine, salva: rex exaudiet nos in die qua invocaverimus eum. victori canticum [h. Psalm.] david. [XXI,] Domine, in fortitudine tua laetabitur rex, et in salutari tuo exsultabit vehementer. Desiderium cordis ejus dedisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti. Semper. Quoniam proevenies eum benedictionibus bonitatis: pones in capite ejus coronam obryzam. Vitam petivit a te, dedisti ei: longitudinem dierum in saeculum et in aeternum. Magna gloria ejus in soluturi tuo: gloriam et decorem pones super eum. Pones enim eum benedictiones in sempiternum, exhilarabis eum laetitia apud vultum tuum.