Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.26
Unproofread scanNot analysed yet
consilium pessimorum vallavit: Fixerunt manus meas et pedes meos: numeravi omnia ossa mea: quae ipsi respicientes viderunt in me. Diviserunt vestimenta mea sibi: et super vestimentum meum miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne longe fias [Al. facias]: fortitudo mea, in auxilium meum festina. Erue a gladio animam meam: et de manu canis solitariam meam. Salva me ex ore leonis, et de cornibus unicornium exaudi me. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesioe laudabo te: Timentes Dominum laudate eum: omne semen Jacob glorificate eum, et metuite eum universum semen Israel. Quoniam non despexit neque contempsit modestiam pauperis,