# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.32

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.32

Quis est iste vir timens Dominum? quem docebit in via, quam elegerit. Anima ejus in bono co6mmorabitur, et semen ejus hoereditabit terram. Secretum [Al. Decretum] Domini timentibus eum, et pactum suum ostendit eis. Oculi mei semper ad Dominum: quia ipse educet de reti pedes meos. Respice in me, et miserere mei: quoniam solus et pauper ego [h. add. sum]. Tribulationes cordis mei amplificatoe sunt: de angustiis meis educ me. Vide afflictionem meam et laborem meum, et porta omnia peccata mea. Vide inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. Custodi animam meam, et libera me, non confundar quoniam speravi in te. Simplicitas et oequitas servabunt me: quia exspectavi te. Redime, Deus, Israel, ex omnibus angustiis suis. david. [XXVI.] Judica me. Domine [Al. Deus], quia ego in simplicitate mea ambulavi: et in Domino confidens non deficiam. Proba me, Domine [Al. Deus], et tenta me: ure [h. confla] renes meos et cor meum. Quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum [Al. add. est], et ambulabo in veritate tua. Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar. Odivi ecclesiam pessimorum, et cum iniquis [h. impiis] non sedebo Lavabo in innocentia manus [h. palmas] meas, et circuibo altare tuum, Domine. Ut clara voce proedicem laudem, et narrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi habitaculum domus tuoe, et locum tabernaculi glorioe tuoe. Ne auferas [h. Ne apponas] cum peccatoribus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus scelus [Al. add. est], et dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me et miserere mei, Pes [Al. add. enim] meus stetit in recto: in ecclesiis benedicam Domino,

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
