Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.34
Unproofread scanNot analysed yet
in petra exaltabit me. Nunc quoque exaltavit [Al. exaltabit] caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo. Et immolabo in tabernaculo ejus hostias jubili: cantabo et psallam Domino. Audi, Domine, vocem meam invocantis, et miserere mei, et exaudi me. Tibi dixit cor meum. Quaesivit vultus meus: faciem tuam, Domine, requiram. Ne abscondas faciem tuam me, ne de lines tu furore a servo tuo; Aexilium meum fuisti: ne derelinquas me. et ne dimittas me, Deus salvator meus. Pater enim meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem colligit me. Ostende [h. illustra] mihi. Domine, viam tuam, et deduc me in semita recta propter insidiatores [h. decantatores] meos. Ne tradas me animae tribulantium me: quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium.