Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.43
Unproofread scanNot analysed yet
et in multitudine roboris sui non salvabit. Ecce oculus Domini super timentes eum: ad [Al. et] exspectantes misericordiam ejus. Ut eruat de morte animat eorum, et vivificet eos in fame. Anima nostra exspectabit Dominum: auxilium nostrum et clypeus noster est. In ipso enim loetabitur cor nostrum: quia in nomine sancto ejus speravimus. Sit misericordia tua, Domine, super nos, sicut exspectavimus te, david quando ovando commutavit os [h. saporem] suum coram abimelech, et ejecit eum, et abiit. [XXXIV.] Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea: audiant mites et loetentur, Magnificale Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus pariter.