Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.45
Unproofread scanNot analysed yet
loetabitur in salute sua [Al. tua]. Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui: eruens inopem a validiore, et pauperem ac mendicum a violento. Surgentes testes iniqui: quae nesciebam interrogabant me. Reddebant mihi mala pro bono: sterilitatem animae meae. Ego autem cum infirmarentur, induebar cilicio: humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in [Al. ad] sinum meum revertetur. Quasi ad amicum [h. sodalem], quasi ad fratrem meum sic ambulabam: quasi lugens mater tristis incurvabar. Et in infirmitate mea loelabantur et congregabantur: collecti sunt adversus me percutientes, et nesciebam: scindentes et non tacentes. In simulatione verborum fictorum, frendebant contra me dentibus suis.