Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.49
Unproofread scanNot analysed yet
[Teth.] Melius est parum justo: quam divitiae impiorum multae. Quia brachia impiorum confringentur. sublevat autem justos Dominus. [Jod.] Novit Dominus dies immacutatorum, et haereditas eorum aeterna [h, in saeculum] erit. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. [Caph.] Quia impii peribunt, et inimici Domini gloriantes ut monocerotes. consumentur, sicut fumus consumitur. [Lamed.] Fenus accipit impius, et non reddet: justus autem donat, et tribuit. Quia qui benedicti fuerint ab eo, haereditabunt terram. et qui maledicti, interibunt. [Mem.] A Domino gressus viri firmantur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non allidetur: quia Dominus sustentat manum ejus. [Nu….] Puer fui siquidem et senui,