Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.51
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus non derelinquet eum in manu ejus, et non condemnabit eum cum judicabitur [Al. judicatur]. [Coph.] Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut possideas terram cum interibunt [Al. pereunt] impii, videbis. [Res.] Vidi impium robustum, et fortissimum sicut indigenam virentem. Et transivi, et ecce [Al. tac. ecce] non erat: et quaesivi eum, et non est inventus. [Sin.] Custodi simplicitatem, et vide rectum: quia erit in [Al. ad.] extremum viro pax. Praevaricatores autem interibunt pariter, et novissimum impiorum peribit. [Thav.] Salus autem justorum a Domino: fortitudo eorum in tempore tribulationis. Et auxiliabitur eis Dominus, et salvabit eos: