Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.53
Unproofread scanNot analysed yet
victori idithun, canticum [h. Psalm.] david. [XXXIX.] Dixi, Custodiam vias meas ne peccem in lingua mea, Custodiam os meum silentio, donec est impius contra me. Obmutui silentio, tacui de bono, et dolor meus conturbatus est. Incaluit cor meum in medio mei, in meditatione mea incensus sum igne: locutus sum in lingua mea. Ostende mihi, Domine, finem meum, et mensuram dierum meorum quae sit, sciam [Al. ut sciam] quid mihi desit. Ecce breves posuisti dies meos, et vita mea quasi non sit in conspectu tuo: omnia enim vanitas omnis homο subsistens. Semper. Tantum in imagine ambulat homo [h. vir], tantum frustra conturbatur: