# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.54

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.54

congregat et ignorat cui dimittat [h. congregat] ea, Nunc ergo quid exspecto, Domine? praestolatio mea tu es [h. ad te est]. Ab omnibus iniquitatibus [h. erroribus] meis libera me: opprobrium stulto ne ponas me. Obmutui, non aperui [Al. aperiam] os meum: quia tu fecisti. Tolle a me plegas [h. lepras] tuas: a contentione manus tuae ego consumptus sum. In increpationibus pro iniquitate [Al. propter iniquitatem] corripuisti virum; Et posuisti quasi tineam desiderabilia ejus: verumtamen vanitas omnis homo. Semper. Audi orationem meam, Domine, et clamorem meum, exaudi [h. auribus percipe:] Ad lacrymam meam ne obsurdescas, quia advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
