Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.57
Unproofread scanNot analysed yet
egrediens foras detrahet. Simut adversum me murmurabant omnes odientes me: contra me [Al. tac, me] cogitabant malum mihi, Verbum [h. Belial.] diaboli infundebant sibi: qui dormivit non addet ut resurgat. Sed et homo pacificus meus: in quo habui fiduciam: qui manducabat panem meum, levavit contra me plantam. Tu autem, Domine, miserere mei: et leva me, et reddam eis. In hoc cognovi quod velis me: quia non insultabit inimicus meus mihi. Ego autem in simplicitate mea adjutus sum a te, et statues me ante faciem tuam in perpetuum [h, saelum]. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum, amen et amen. victori doctissimo [h. erudito] filiorum core.